Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/358

Cette page n’a pas encore été corrigée

Ægyptus : sed luxuria, quantem ipse notavi,
Barbara famoso non cedit turba Canopo.
Adde quod et facilis victoria de madidis et
Blæsis, atque mero titubantibus. Indr virorum
Saltatus nigro tibicine, qualiacumque
Urguenta et flores, multæque in fronte coronæ
Hinc jejunum odium. Sed jurgia prima sonare
Incipiunt animis ardentibus hæc tuba rixæ :
Dein clamore pari concurritur, et vice teli
Sævit nuda manus. Paucæ sine vulnere malæ :
Vix cuiquam, aut nulli, toto certamine nasus
Integer. Aspiceres jam cuncta per agmina vultus
Dimidios, alias facies, et hiantia ruptis
Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen, et pueriles
Exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
Et sane quo tot rixantis millia turbæ,
Si vivunt omnes ? Ergo acrior impetus, et jam
Saxa inclinatis per humum quæsita lacertis
Incipiunt torquere, domestica seditioni
Tela ; nec hunc lapidem, quales et Turnus et Ajax,
Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Æneæ sed quem valeant emittere dextræ
Illis dissimiles et nostro tempore natæ.
Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero.
Terra malos homines nunc educat atque pusillos ;
Ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.

A diverticulo repetatur fabula. Postquam
Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
Audet, et infestis pugnam instaurare sagittis ;