Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/268

Cette page n’a pas encore été corrigée

Ipas habuit. Cuperet Rutilæ Virginia gibbum
Accipere, atque suam Rutilæ dare. Filius autem
Corporis egregii miseros trepidosque parentes
Semper habet : rara est adeo concordia formæ
Atque pudicitiæ ! Sanctos licet horrida mores
Tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinas ;
Præterea castum ingenium, vultumque modesto
Sanguine ferventem tribuat natura benigna
Larga manu (quid enim puero conferre potest plus
Custode et cura natura potentior omni ? ),
Non licet esse viros : nam prodiga corruptoris
Improbitas ipsos audet tentare parentes :
Tanta in muneribus fiducia ! Nullus ephebum
Deformem sæva castravit in arce tyrannus ; 25
Nec prætextatum rapuit Nero loripedem, nec
Strumosum, atque utero pariter gibboque tumentem.

I, nunc, et juvenis specie lætare tui, quem
Majora exspectant discrimina ! Fiet adulter
Publicus, et pœnas metuet quascumque mariti
Exigere irati ; nec erit felicior astro
Martis, ut in laqueos nunquam incidat. Exigit autem
Interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
Concessit. Necat hic ferro, secat ille cruentis
Verberibus ; quosdam mœchos et mugilis intrat. 26