Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/260

Cette page n’a pas encore été corrigée

Ut captatori moveat fastidia Cosso.
Non eadem vini atque cibi, torpente palato,
Gaudia : nam coïtus jam longa oblivio ; vel si
Coneris, jacet exiguus cum ramice nervus,
Et, quamvis tota palpetur nocte, jacebit.
Anne aliquid sperare potest hæc inguinis ægri
Canities ? quid, quod merito suspecta libido est,
Quæ Venerem affectat sine viribus ? Adspice partis
Nunc damnum alterius : nam quæ cantante voluptas,
Sit licet eximius, citharœdo, sive Seleuco,
Et quibus aurata mos est fulgere lacerna ? 19
Quid refert magni sedeat qua parte theatri,
Qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
Concentus ? Clamore opus est, ut sentiat auris,
Quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas. 20

Præterea minimus gelido jam corpore sanguis
Febre calet sola ; circnmsilit, agmine facto,
Morborum omne genus quorum si nomina quæras,
Promptius expediam quot amaverit Hippia mœchos,
Quot Themison ægros autumno occident uno 21
Quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
Pupillos, quot longa viros exsorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus ;
Percurram citius quot villas possideat nunc,
Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat.
Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis ; ambos