Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/258

Cette page n’a pas encore été corrigée

Ipsum compedibus qui vinierat Ennosigæum ?
Mitius id sane, quod non et stigmate dignum
Credidit. Huic quisquam vellet servire deorum ?
Sed qualis rediit ? Nempe una nave, cruentis
Fluctibus, ac tarda per densa cadavera prora.
Has toties optata exegit gloria pœnas !

Da spatium vitæ, multos da, Jupiter, annos !
Hoc recto vultu solum, hoc et pallidus optas,
Sed quam continuis et quantis longa senectus
Plena malis ! Deformem et tetrum ante omnia vultum,
Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem,
Pendentesque genas, et tales aspice rugas
Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus,
In vetula scalpit jam mater simia bucca.
Plurima sunt juvenum discrimina : pulchrior ille
Hoc, atque ille alio ; multum hic robustior illo :
Uns senum facies, cum voce trementia labra,
Et jam leve caput, madidique infantia nasi.
Frangendus misero gingiva panis inermi :
Usque adeo gravis uxori, natisque, sibique,