Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/256

Cette page n’a pas encore été corrigée

Exitus ergo quis est ? O gloria ! vincitur idem
Nempe, et in exilium præceps fugit, atque ibi magnus
Mirandusque cliens sedet ad prætoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
Finem animæ, quæ res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, non tela, sed ille
Cannarum vindex, et tanti sanguinis ultor
Annulas. I, demens, et svæas curre per Alpes,
Ut pueris placeas, et declamatio fias !

Unus Pello juveni non sufficit orbis :
Æstuat infelix angusto limite mundi,
Ut Gyaræ clausus scopulis parvaque Seripho.
Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur
Quantula sint hominum corpuscula.


Creditur olim
Velificatus Athos, et quidquid Græcia mendax 16
Audet in historia, constratum ciassibus isdem
Suppcsitumque rotis solidum mare : credimus altos
Defecisse amnes, epotaque flumina, Medo
Prandente, et madidis cantat quæ Sostratus alis. 17
Ille tamen, qualis rediit, Salamine relicta,
In Corum atque Eurum solitus sævire flagellis
Barbarus, Æolio nunquam hoc in carcere passos, 18