Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/226

Cette page n’a pas encore été corrigée

Omnibus auxiliis, atque omni pube Latina,
Sufficiunt dis infernis, terræque parenti ;
Pluris enim Decii quam qui servantur ab illis.

Ancilla natus trabeam, et diadema Quirini,
Et fasces meruit regum ultimus ille bonorum.
Prodita laxabant portarum claustra tyrannis
Exulibus juvenes ipsius consulis, et quos
Magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mutius, et quæ
Imperii fines Tiberinum virgo natavit.
Occulta ad patres produxit crimina servus, 18
Matronis lugendus : at illos verbera justis
Afficiunt pœnis, et legum prima securis.
 

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Æacidæ similis, Vulcaniaque arma capessas,
Quam te Ibersitæ similem producat Achilles.
Et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo.
Majorum primus, quisquis fuit ille, tuorum,
Aut pastor fuit, aut… illud quod dicere nolo.