Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/182

Cette page n’a pas encore été corrigée


Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
Cogetur posthac, nectit quicumque canons
Eloquium vocale modis, laurumque momordit. 3
Hoc agite, o juvenes ! circumspicit et stimulat vos,
Materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Praesidia, atque ideo croce membrana tabellae
Impletur, lignorum aliquid posce ocius, et, quae
Componis, dona Veneris, Thelesine, marito ;
Aut claude, et positos tinea pertunde libellos.
Frange miser calamos, vigilataque praelia dele,
Qui facis in parva sublimia carmina cella,
Ut dignus venias hederis et imagine macra. 4
Spes nulla ulterior : didicit jam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Ut pueri Junonis avem. Sed defluit aetas
Et pelagi patiens, et cassidis, atque ligonis :
Taedia tunc subeunt animos ; tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

Accipe nunc artes, ne quid tibi confenat iste
Quem colis, et Musarum et Apollinis aede relicta.
Ipse facit versus, atque uni cedit Homero
Propter mille annos. At, si dulcedine famae