Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/176

Cette page n’a pas encore été corrigée

Montibus ignotum Rutulis coeloque Latino.
Nos utinam vani ! sed clamat Pontia : Feci, 45
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,
Quae deprensa patent : facinus tamen ipsa peregi.
Tune duos una, saevissima vipera, coena ?
Tune duos ? Septem, si septem forte fuissent.
Credamus tragicis, quidquid de Colchide torva
Dicitur et Procne. Nu contra conor, et illae
Grandia monstra suis audebant temporibus ; sed
Non propter nummos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum : rabie jecur incendente feruntur
Praecipites, ut saxa jugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.
Illam ego non tulerim, quae computat, et scelus ingens
Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti
Alcestim ; et, similis si permutatio detur,
Morte viri cupiant animam servare catellae.
Occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae :
Mane Clytemnestram nullus non vicus hahebit.