Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/166

Cette page n’a pas encore été corrigée

A Meroë portebit aquae, ut spargat in aedem
Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili :
Credit enim ipsius dominae se voce moneri.
En animam et mentem, cum qua Di nocte loguantur !
Ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,
Qui grege linigero circumdatus et grege calvo,
Plangentis populi currit derisor Anubis.
Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor
Concubitu, sacris observandisque diebus ;
Magnaque debetur violato poena cadurco, 41
Et movisse caput visa est argentea serpens.
Illius lacrymae meditataque murmura praestent
Ut veniam culpae non abnuat, ansere magno
Scilicet et tenui popano corruptus Osiris.
 

Quum dedit ille locum, cophino foenoque relicto,
Arcanam Judaea tremens mendicat in aurem,
Interpres legum Solymarum, et magna sacerdos
Arboris, ac summi fida internuntia coeli.
Implet et ille manum, sed parcius. Aere minuto,
Qualiacumque voles, Judaei somnia vendunt.

Spondet amatorem tenerum, vel divitis orbi
Testamentum ingens, calidae pulmone columbae