Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/152

Cette page n’a pas encore été corrigée

Levibus athletis, ac vasa novissima donat.
Multis res angusta domi ; sed nulla pudorem
Paupertatis habet, nec se metitur ad ilium
Quem dedit haec posuitque modum. Tamen utile quid sit
Prospiciunt aliquando vin : frigusque famemque,
Formica tandem quidam expavere magistra,
Prodiga non sentit pereuntem femina censum :
Ac, velut exhausta redivivus pullulet arca
Nummus, et e pleno tollatur semper acervo,
Non unquam reputat quanti sibi gaudia constent.
 

Sunt quas eunuchi imbelles, ac mollia semper
Oscula delectent, ac desperatio barbae,
Et quod abortivo non est opus, Illa voluptas
Summa tamen, quod jam calida matura juventa,
Inguina traduntur medicis, jam pectine nigro.
Ergo exspectatos, ac jussos crescere primum
Testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
Tonsoris damno tantum, rapit Heliodorus.
Conspicuus longe, cunctisque notabilis intrat
Balnea, nec dubie custodem vitis et horti
Provocat, a domina factus spado. Dormiat ille
Cum domina ; sed tu jam durum, Posthume, jamque
Tondendum eunucho Bromium committere noli.
 


Si gaudet cantu, nuilius fibula durat
Vocem vendentis praetoribus : organa semper
In manibus : densi radiant testudine tota
Sardonyches : crispe numerantur pectine chordae,
Quo tener Hedymeles operam dedit : hunc tenet, hoc se