Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/148

Cette page n’a pas encore été corrigée

Effigiemque Deae longis siphonibus implent,
Inque vices equitant, ac, luna teste, moventur.
Inde domos abeunt : tu calcas, luce reversa,
Conjugis urinam, magnos visurus amicos.
 

Nota bonae secreta Deae, cum tibia lumbos
Incitat, et cornu pariter vinoque feruntur
Attonitae, crinemque rotant, ululantque Priapi
Maenades. O quantus tunc illis mentibus ardor
Concubitus ! quae vox saltante libidine ! quantus
Ille meri veteris per crura madentia torrens !
Lenonum ancillas posita Saufeia corona
Provocat, et tollit pendentis praemia coxae :
Ipsa Medullinae frictum crissantis adorat :
Palmam inter dominas virtus natalibus aequat.
Nil ibi per ludum simulabitur ; omnia fient
Ad verum, quibus incendi jam frigidus aevo
Laomedontiades, et Nestoris hernia possit.
Tunc prurigo more impatiens, tunc femina simplez,
Et toto pariter repetitus clamor ab antro ;
Jam fas est, admitte viros. Jam dormit adulter ?