Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/142

Cette page n’a pas encore été corrigée


Nulla fere causa est, in qua non femina litem
Moverit. Accusat Manilia, si rea non est.
Componunt ipsae per se formantque libellos,
Principium atque locos Celso dictare paratae.
 
Endromidas Tyrias, et femineum ceroma
Quis nescit ? Vel quis non vidit vulnera pali, 23
Quem cavat assiduis sudibus, scutoque lacessit,
Atque omnes implet numeros ? dignissima prorsus
Florali matrona tuba, nisi si quid in illo 24
Pectore plus agitat, veraeque paratur arenae.
Quem praestare potest mulier galeata pudorem,
Quae fugit a sexu, vires amat ? Haec tamen ipsa
Vir nollet fieri ; nam quantula nostra voluptas !
Quale decus rerum, si conjugis auctio fiat,
Balteus et manicae, et cristae, crurisque sinistri 25
Dimidium tegmen ! Vel si diverse movebit
Praelia, tu felix, ocreas vendente puella !
Hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum
Delicias et panniculus bombycinus urit.
Aspice quo fremitu monstratos perferat ictus,
Et quinto galeae curvetur pondere, quanta
Poplitibus sedeat ; quam denso fascia libro ;
Et ride, positis scaphium cum sumitur armis.
Dicite, vos, neptes Lepidi, Coecive Metelli,
Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit unquam