Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/136

Cette page n’a pas encore été corrigée

In castris, et cum tota Carthagine migra.

Parce, precor, Paean, et tu, dea pone sagittas ;
Nil pueri faciunt ; ipsam configite matrem,
Amphion clamat : sed Paean contrahit arcum.
Extulit ergo greges natorum, ipsamque parentem,
Dum sibi nobilior Latonae gente videtur,
Atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
Quae tanti gravitas ? quae forma, ut se tibi semper
Imputet ? Hujus enim cari summique voluptas
Nulla boni, quoties animo corrupta superbo,
Plus aloes quam mellis habet. Quis deditus autem
Usque adeo est,ut non illam, quam laudibus effert,
Horreat, inque diem septenis oderit horis ?
 


Quaedam parva quidem, sud non toleranda mentis.
Nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
Formosam, nisi quae de Tusca Graecula facta est,
De Sulmonensi mera Cecropis ? omnia Graece,
Cum sit turpe magis nostris nescire latine.
Hoc sermone pavent ; hoc iram, gaudia, curas,
Hoc cuncta effundunt animi secreta. Quid ultra ?
Concumbunt graece. Dones tamen ista puellis :
Tunc etiam, quae sextus et octogesimus annus
Pulsat, adhuc graece ? non est hic sermo pudicus
In vetula, quoties lascivum intervenit illud