Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/130

Cette page n’a pas encore été corrigée

Sed gladiator erat ; facit hoc illos Hyacinthos.
Hoc pueris patriaeque, hoc praeetulit illa sorori
Atque viro. Ferrum est, quod amant. Hic Sergius idem,
Accepta rude, coepisset Vejento videri. 16
Quid privata domus, quid fecerit Hippia, curas ?
Respice rivales Divorum Claudius audi
Quae tulerit. Domire virum quum senserat tuxor,
Ausa Palatino tegetem praeferre cubili,
Sumere nocturnos meretrix augusta cucullos,
Linquebat, comite ancilla non amplius una :
Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero,
Intravit calidum veteri centone lupanar,
Et cellam vacuam atque suam. Tunc nuda papillis
Prostitit auratis, titulum mentita Lyciscae,
Ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem.
Excepit blanda intrantes, atque aera poposcit,
Et resupina jacens multorum absorbuit ictus.
Mox lenone suas jam dimittente puellas,
Tristis abit : sed, quod potuit, tamen ultima cellam
Clausit, adhuc ardens rigidœ tentigine vulvae,
Et lassata viris, sed non satiata, recessit ;
Obscurisque genis turpis, fumoque lucernae
Foeda, lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
 
Hippomanes carmenque loquar, coctumque venenum, 17
Privignoque datum ? Faciunt graviora coactae
Imperio sexus, minimumque libidine peccant.