Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/122

Cette page n’a pas encore été corrigée

SATIRE VI




Antiquum et velus est alienum, Postume, lectum
Concutere, atque sacri genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas :
Viderunt primes argentea saecula moechos.
Conventum tamen et pactum, et sponsalia nostra 1
Tempestate paras ; jamque a tonsore magistro
Pecteris, et digito pignus fortasse dedisti.
Certe sanus eras. Uxorem, Postume, ducis !
Dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris ?
Ferre potes dominam, salvia tot restibus, ullam ?
Quum pateant altae caligantesque fenestrae ?
Quum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons ?
Aut si de multis nullus placet exilus, illud
Nonne putas melius quod tecum pusio dormit ? 2
Pusio qui noctu non litigat, exigit a te
Nullajacçns illic munuscula, nec queritur quod
Et lateri parcas, nec, quantum jussit, anhales.
Sed placet Ursidio lex Julia tollere dulcem 3
Cogitat heredem, cariturus turture magno,
Mullorumque jubis et captatore macello.
Quid fieri non posse putes, si jungitur ulla
Ursidio ? si moechorum notissimos olim
Stulta maritali jam porrigit ora capistro,
Quem toties texit perituri cista Latini ? 4