Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/50

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

38

Einleitung.

sint vestigia ; ita nihil prohibet Deus aliquando morientibus gratiam quandam offerre, ne quisquam se neglectum queri possit. Gratia rursus distingui potest in gratiam conversionis, et gratiam perseverationis, et haec in pcrseverationem qualemcumque et finalem, quae novissima coincidit cum gratia Electionis.

Gratia conversionis tam necessaria est, ut ne ullos quidem bonos motus spirituales habere possimus, nisi Deo excitante, cum mortuorum instar in spiritualibus nos habeamus.

At in conversis gratia perseverationis quae in exercitio fidei, spei charitatisque consistit, non omnia peragit, sed cooperationem nostram, postquam semel nova vita donati sumus, admittit. Circa Gratiam Electionis merito improbatur eorum sententia, qui nullam putant veram esse gratiam conversionis, nisi in electis, nec toik icpoaxodpooe vere justificari. Quae doctrina periculosis consequentiis obnoxia est. Etsi enim nemo pius electionem suam in dubium revocare debeat, non datur tamen absoluta perseverantiae finalis futurae certitudo, tanta scilicet quanta datur praesentis nostrae conversionis. Et, si a veritate electionis penderet veritas justificationis, etiam de nostra justificatione minus certi futuri essemus, nisi simul perfectam electionis certitudinem poneremus ; sed hujus opinio securitatem perniciosam facile gigneret, uti de justificatione dubitatio desperationem gignere posset. De justificatione igitur omnino certi esse possumus, de electione magnam et piam spem fovere debemus, cum non nisi culpa nostra parto salutis jure excidere possimus.