Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/47

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

(Einleitung.

35

prodiit, quae facit ut omnia sint aptissime colligata, nec ordo quidem sit inter voluntates Dei antecedentes, pro gradu bonitatis in objecto, sed ut revera nullus sit ordo inter Dei decreta, aut potius ut revera decretum Dei unicum sit tantum si rem curatius expendas, nempe quo ex infinitis possibilibus Universi formulis optimam, id est hanc ipsam quae extitit, existera debere decrevit. Nam sapiens nihil statuit, nisi omnibus expensis. Optimae autem seriei universi (id est hujus) admittendae, haud dubie maxima Ratio Christus fuit, nobilissima hujus universi pars, aeternus Dei filius incarnandus, in quo omnis humanae salutis cardo versari debebat. Itaque felix Adae peccatum vetus Ecclesia dixit, quod talem Redemtorem meruisset, id est malum ingens multo maximi boni occasionem fuisse. Hactenus de Deo egimus ; superest ut ad tractationem de HOMINE veniamus, considerantes in eo et Naturam et Gratiam ; Naturam tum qualis in se est, tum et corruptam.

Natura hominis, si per se spectes, in anima corporeque consistit, quae Metaphysica ratione unitae personam unam constituunt, etsi physica ratione suas utraque substantia leges sequatur, sed secundum harmoniam a Deo ab initio praestabili tam conspirantes.

Animas multi a Deo quotidie creari judicant, alii tamen post Augustinum ad traducem inclinant : qui si recte explicetur, non videtur aspernandus.

Nempe hodie viri quidam in naturae cognitione praeclare versati non spernendis indiciis arbitrantur animalia jam in seminibus quodammodo esse praeformata, inde ab Origine rerum, et jam tum semina eadem et organica et animata fuisse. Ita duae ingentes difficultates tolluntur, una de origine animarum, quae omnes ab initio creatae sunt, altera de formatione foetus, quae divinae praeformationi pro maxima parte debetur. Hinc porro credibile est, animam in seminibus non nisi sensitivam, in conceptione demum hominis gradum superiorem, id est rationis vim accepisse. Qua explicandi ratione nec animae rationalis praeexistentia introducitur, nec anima corpori corrupto intruditur, sed anima sensitiva dudum existens et physica radice originalis mali jam in Adamo infecta elevatur ad perfectionem novam et fit rationis compos. Natura hominis lapsu Adami corrupta est, idque a Deo permissum, quoniam Adam libere peccans in serie rerum optima et a Deo eligenda continebatur, quemadmodum jam satis expositum est. 3*