Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/30

Cette page n’a pas encore été corrigée

consilio invenisti, in quo partem tot vigiliis doctrinam pulcherrime collo¬ cares. Summam rei, quod Prophetiae in lesu Christo sint impletae, satis a Te ostensam arbitror. Profecto enim vix fleri casu potuisse videtur, ut omnia tam mirifice consentiant. Sane mihi, cui dubium nullum est, omnia a summa quadam providentia administrari, divino quodam consilio factum videtur, ut christiana religio, cujus tam sancla sunt praecepta, tot notis plane admirandis designaretur. Neque etiam diffiteor, eandem providentiam spectari in conservatione Ecclesiae Catholicae: itaque (ut ad postremam literarum tuarum pariem veniam) ausim dicere, me pariter atque alios multos in ea esse, quoniam per nos non stat, quo minus cum aliis communicemus; qui si nos repel¬ lunt, aut conditiones exigunt, quas praestare non est in potestate, vides ipse pro moderatione tua, nihil imputari nobis posse. Eam tamen nunc agnoscere mihi videor temporum felicitatem, ut pene sperem aliquam inire posse Concordiae rationem, et honorificam Romanae Ecclesiae, et ceteris minime gravem. Neque id temere judico; novi enim mullos omnium partium egregios viros; nulla autem Germaniae regio est, in qua majore moderatione ac judicio tractentur controversiae religionis, quam in ditione Brunsvico-Luneburgensi. Et cum Principes ipsi, qui nunc rerum potiuntur, sint sine exemplo sapientissimi, Dominusque meus cae¬ leris animi et fortunae dotibus insolitam eruditionem ac rerum judicium adjunxerit, atque haec inprimis studia magna voluptate tractet: hinc tan¬ tas rerum gerendarum occasiones cogitanti mihi, negligentia aut animus saepe eorum culpandus videtur, ad quos Ecclesiasticarum rerum cura per¬ tinet. Nunc autem cum Pontificem Romanum Innocentium XI. a sanctitate vitae, et praeclara voluntate, et sapientia laudari audio, rursus in spem aliquam erigor. Accedit Augustissimi Caesaris ardentissima pietas, et ma¬ ximi Regis virtus summa. Itaque aut nunc fiet aliquid, aut si occasiones perdemus, vereor ne publica gaudia adhuc in aliquot secula differantur. Quare Te quoque opto etiam in hoc negotio consilia jungere cum Illustris¬ simo Episcopo Condomensi [1], quandoquidem Rex Sapientissimus vos in ejus curae communionem vocavit, quae ipsi inter regni primas fuit, qua nunc cum summa laude propemodum perfuncti estis.

  1. Bossuet.