Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/27

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ßeibnij an $uct.

15

atque observationes literis mandari transmittique possint ad posteritatem, hoc tamen interest, quod non libri autoritas, sed demonstrationum evidentia nunc quoque conspicua sententiae fidem facit ; neque enim refert, an Archimedes scriptor sit libellorum de aequiponderantibus, quod ingeniosissimus editor nuper in dubium vocavit, quanquam et ingenium scribentis, et Dorica dialectus magna mihi autoris argumenta videntur. Sed cum de historia agitur, monumentum ipsum fidem facit veritati. Unde nata est ars illa Critica, plane necessaria, quae in monumentis discernendis versatur, qualia sunt Inscriptiones, Numismata, et libri manu aut typis scripti. Hanc ego artem divina providentia resuscitatam et cultam, et inventae Typographiae auxilio firmatam arbitror, religionis Christianae inprimis collustrandae causa. Equidem magnus est historiarum usus ad praeclara vitae exempla, ad excitandos nostros homines, ut facere conentur ipsi quoque res dignas memoria posteritatis, ad fines imperiorum describendos, et illustres in Republica controversias terminandas, denique ad voluptatem sane maximam ex conspectu rerum mirifico percipiendam. Sed hactenus tamen eruditione carere possumus, et carent totae nationes, quae satis commode vitam degunt. Unus Historiae pariter ac Criticae artis usus necessarius est ad stabiliendam religionis veritatem : nam illud pro certo habeo, arte Critica amissa, humana fidei divinae instrumenta simul interitura esse, neque quicquam solidi superfore, quo Sinensi alicui, aut Judaeo, aut Mahumetano nostra Religio demonstrari possit. Fac enim fabulosas Theodorici Veronensis Historias, quibus infantes a nutricibus in Germania ad somnum solicitantur, a Cassiodori, coaetanei scriptoris et hujus Regis negotiorum administri, narrationibus non posse discerni ; fac venire tempus, quo dubitetur an non, ut Tureis visum est, Alexander Magnus Salomonis exercitum duxerit ; fac pro Livio et Tacito superesse elegantes quosdam, sed nugaces libellos, quales hodie scribuntur de magnorum virorum amoribus ; denique fac redire tempora illa tantum mythologiis cognita, qualia ante Herodotum apud Graecos fuere : sublata erit certitudo de rebus, tantumque aberit, ut ostendi possit, scripturae sacrae libros divinos esse, ut ne quidem genuinos esse constare possit. Neque majus propagandae christianae religionis in Oriente impedimentum esse judico, quam quod populi illi, historiae universalis ignari, demonstrationes illas, qualibus nunc Religionem Christianam extra controversiam collocasti, capere non possunt, nisi se dent in disciplinam literisque nostris imbuantur.