Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/23

Cette page n’a pas encore été corrigée

nendarum, lia enim ego animatus sum, ut ne attingere quidem argu¬ mentum velim, ubi spes non sit, praestari aliquid extra ordinem posse: nam medullam bonorum interpretum clare breviterque exhibere, fortasse non adeo difficile fuerit. Quare venia Tua, Vir Amplissime, eousque de¬ liberationem meam differre cogor, nisi quis interim aptior me, in tanta praestantium Virorum copia, eam operam occupaverit. Ac fortasse interea, nisi Tibi aliter videtur, Martianum absolvero, cum disciplinae, qhas tractat ille, magis in medio positae, novo quodam apparatu tantopere non indi¬ geant: at qui Vitruvium pro argumenti dignitate tractare velit, eum ad nostri temporis experimenta respicere, et cum opificibus atque architectis conferre debere censeo, ut, collatis veterum praeceptis et peritia nostro¬ rum, aliquid inde novi usus in publicum dimanet. Sed haec tempus otiumque huic uni rei aliquamdiu impensum postulant. Ad Martianum vero sunt mihi jam in promtu nova quaedam ac digna forsan scitu, pleris- que artibus, quas ille tractat, nonnihil illustrandis, quae et publici magis saporis sunt, juvenique, quali laboratur, congruentiora, cum Vitruviana non nisi ab artificibus, aut aliis quidem, sed in severiorum disciplinarum cultu provectis, intelligantur. Addo, quod Capella a nemine xaxa iroSa explicatus est, et, si quis alius veterum, remedio ab Illustrissimo Duce Montauserio invento, id est, versione latina indiget. Mitto ecce specimen in Martianum, idem illiid, quod jam monstraveram, sed reformatum. Ex intertexta enim explicatione continuam velut ver- sionem feci. Notae sunt tumultuariae, scriptae scilicet nullo alio libro adhibito, praeterquam ipso Martiano; postea polientur. Cavi, ne a Grotio dicta repeterem, cujus notas, nisi aliter judicas, integras inserere cogito. Mitto et Argumentum totius fabulae, quod inter legendum memoriae causa ludens contexui. Haec a Te coram, cum permiseris ubi. Nisi interrum¬ par solito frequentius, faxo ne moram meam accusetis. Et interrumpor sane non raro, cum demonstrationes quasdam in Arithmetica tum simplici tum infinitorum, et Geometria, et Scientia motus, et Optica, et Mechanicis a me repertas, poliri ac publicari amici flagitent. Nec negligendum est commercium literarium cum amicis in Germania, Anglia, Septentrione. Nuper misere mihi ex Anglia rationem corporis Algebraici condendi, quod moliuntur absolutissimum certe, congestis in unum omnibus omnium, quae hactenus in eo argumento exstant, inventis. Judicium quoque perscribunt de Linea Logarithmica a R. P. Pardies piae memoriae, ad solvenda quaedam