Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/20

Cette page n’a pas encore été corrigée

matum, ut sic dicam, idololatriam, ac specimina ingentia veterumque in¬ ventis paria afferentibus de suo, nec cum illis expostulandum, utcunque de aliis studiis iniquius judicent, qui experimenta instituunt ipsi, quorum certe hominum generi humano laborantium nunquam nimia multitudo futura est. Nunc autem ut discipuli quidam minuti, et non minus quam ante, mutato tantum magistro, sectarii in omnia vetustatis dogmata, vix tenui fama ac¬ cepta, impotenter declament ; ut satis philosophum, satis eruditum ac ipsi, quis dubitat, Aristoteli praeferendum putent, qui modo materia subtili et vorticibus ubique ingestis obvia naturae phaenomena explicet; id ad verae doctrinae perniciem pertinere facile apparet. Capitur enim juventus igno¬ rantia tam dulci tamque speciosa, ac libenter afripit praebitum sibi colo¬ rem, tam multa superciliose nesciendi. Equidem minor adeo jactura foret amoeniorum lilerarum, nisi majorem traheret. Ita enim arbitror, si, spretis omnibus aliis studiis, non nisi experimenta ac nostri temporis linguae ne- gotiaque excolantur, periclitari religionem, cujus veritas aut miraculis prae¬ sentibus (quae non sunt quotidiana) aut antiquitatis oraculis firmatur, quod nuper etiam Mericus Casaubonus monuit Dissertatione Epistolica ad ami¬ cum Anglice edita, quam et mecum attuli.[1] Huic tam perniciose glis¬ centi seculi morbo, valituro in alteram usque tertiamque aetatem remedio occurritis : nam si tantae spei principem, tantis rebus distinatum, interioris doctrinae mysteriis imbuetis, posteritati in aliquot secula consulueritis. Quantum enim unius principis approbatio possit, Francisci 1. exemplo sen¬ sit orbis, cujus etiamnum fructus vivit. Principi placere student omnes, ad hujus nutum circumaguntur fata literarum, et ingeniorum praestantium [2] dirigitur. Sed nec amplius nobiles quoque et ad negotiorum lucem natae mentes deterrebuntur infamis apud ipsos Criticae salebris, cum complanata per vos via licebit cuivis uno legendi spiritu, nullo prae¬ sidia aliunde emendicandi fastidio, in adyta illa penetrare, quae olim non nisi maxima ingenia sibi per improbos labores accessa fecere. Huic tantae molitioni vestrae administros esse lectos, viros praestantes, nemo dubitat qui vos novit. Quo magis miror judicii tui benignitatem, qui hominem mei similem nonnihil conferre posse, nuper credebas: id ego primum naturali cuidam bonitati tribuebam, qua optimi quique viri, velut prae-

  1. Es ist dies wahrscheinlich Casaubonus zu London 1670 erschienene Abhandlung: Of Credulity and incredulity in things divin and spiritual.
  2. Ein Wort unleserlich; vielleicht mens