Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/534

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qzibnig au bee îãoficâ. 521

phaenomenis constitutivis, ut accidentia consistunt in phaenomenis resultantibus, quemadmodum natura albi consistit in bullis, instar spumae, vel simili aliqua contextura, cujus perceptio est in nobis inobservata. Accidens vero alibi consisteret in perceptione illa observata, per quam album agnoscimus. ltaque si Deus vellet pro albo substituere nigrum, servatis accidentibus albi, efficeret, ut omnes percipienles (in mutuo enim percipientium consensu consistit phaenomeni véritas) retinérent perceptionem albi observatam et ejus eifectus, seu perceptionem resultantis ex constitutive ; sed perceptionem inobservatam habèrent non spumarum seu monticulorum (id est texturae album facientis), sed vallium seu texturae facientis nigrum. ltaque omnes perceptiones observabiles panis manerent, sed pro phaenomenis constitutivis (quae etiam a nobis percipiuntur, sed inobservabiliter) phaenomenorum constitutivorum seu inobservabilium oarnis perceptio universalis substitueretur. Vale. Ita precalur etc. Hanoverae 29 Maji 1746. P. S. lgnosce, quaeso, perturbatissimae scriptioni meae. Has literas multo citius mittere constilueram, sed varia intercessere. Quid de Domino van den Driesoh, q uem putem favore tuo non indignum ? Hortatus sum, ut vestros, quemadmodum’ par est, colat, friguscula ex animo deleat. Id se facturum spondet.