Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/532

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Sciimig au bcfl ûofics. 519

nititur. Caeterum ipsa cujusque monadis relatio facit, ut in se invicem non agent, cum unaquaeque sufficiat omnibus, quae in ipsa contingunt ; qllicquid in ipsis addes, inane est.

Quaeris tandem, per quod mea substantia composite differat ab Entelechia. Dico ab ea non differre, nisi ut totum a parte, seu Entelechiam primam compositi esse partem constitutivam substantiae composilae, rempe vim activam primitivam. Sed difl’ert à Monade, quia est realizans phaenomena ; Monades vero existere possunt, etsi corpora non essent, nisi Phaenomena. Caeterum Entelechia compositae substantiae semper monadem suam dominantem naturaliter eomitatur : et ita, si Monas sumatur cum Entelechia, continebit formam substanlialem animalis. Nil prohibet quin Echo possit esse fundamentum aliorum, praesertim si sit Echo originaria.

Si monades, rigorose loquendo, substantiis composilis acoidunt, etsi sint naturaliter iis connexae, velle ut hae tollantur, est-serupulositatem Graccorum quorundam renovare, qui etiam accidentia penis et vini sublatö esse contendunt. Denique non sunt augenda miracula praeter necessitatem. Revera monades pertinent ad quantitatem quam superesse Scholastici ipsi volunt. Non est parvum, id omne adesse unius substantiae, abesse alterius, quod phaenomena realizet. Bréviter : ex his duabus positionibus, dari substantiam compositam, phaenomenîs realitatem tribuentem, et substantiam naturaliter nee oxiiri nec occidere, mea cuncta hic cousequuntur, quamquam revera ex sola prima positione seu ex solo postulato, quod phaenomena habeant realitatem extra percipiens, videatur tune demonslrari posse Philosophie Peripatetica emendata. Nam quod substantia non oriatur nec ocoidat, vel ex eo confici potest, quia alias incidemus in perplexilales. Ex his porro oritur discrimen formale inler substantiam compositam et monadem, rursusque inter substantiam compositam et aggregatum, atque etiam independentia substantiae composilae ab ingredientibus, a quibus composita dicitur, etsi ex iis non sit aggregata. Atque bine etiam substantiam ac ipsum compositam (verbi gratia hominis, animölis) eandem numero manere dicimus, non tantum apparenter, sed et vere, etsi ingredientia perpetuo mutentur et sint in continuo Fluxu. Et cum sie ingredientia -ipsa ponamus a substantia per naturam séparari paulatim et particulatim, quidni admittas per miraculum séparationem ut sic loquar, total-un et simul, sublata omni substantia composite, seu phaeno-