Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/525

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

512 ’îbcê äoficfl an 9cii›ui3.

alia omnia. Dissertationem Tuam de Theologia naturali Sinensium ubi lucem aspexerit, lubentissime videbo ; respondebit utique illa Tuis de Philosophia Fo-hiana cogitatis, et Eruditorum omniuin saltem eorum qui nulli parti addicti sunt suifragia auferet.

Quis nunc sit.laponicae rei status, quae spes, cognosces e Fonsecae nostri literis, quas, antequam responderem, expectandas putavi, et hisce adjectas reperies.

ln libello quodam, autore uti fertur Joanne Dezio nostro, ante annos 46 Leodii édito, quaedam invenio, quae ad infirmandam Nicolai Longobardi et Antonii à Sancta Maria autoritatem faciunt. Summa huc redit : Longohardum fuisse quidem pietate ac zelo praestantem, sed scientiis Philosophicis Theologioisque non perinde excultum, utpote qui apud nos ne Prof essi quidem gradum obtinuerit. Deinde Longobardum ea scripsisse dum fervèrent istae quaestiones, non ut typis ea mandaret, sed ut propositis hinc inde objectionibus de re tota melius solidiusque posset judicari. Unde cum à Navarreta Dominicano opusculum Longobardi éditum sit in Hispania, sicut titulus mutatus est, potuerunt et alia multa immutari per additionem vel detractionem etc. Antonium vero à S. Maria, virum alioqui Pium ac Beligiosum teste Patre Sarpetri Dominicano qui aliquot annos cum eodem vixit, adeo fuisse propositi lenacem, ut in rebus etiam facilibus et obviis a propria sententia discedere vix unquam posset etc. Si opérae pretiuin censes, mittam ad te proxime locum totum e Dezio descriptum. Caeterum cum res lndicae tanlopere Tibi sint cordi, significo degere nunc Hildesii P. Stephanum Bremmer e Societate nostra, virum insignifer probum doctumque et mihi amicum a multis annis, qui postquam lndias Lusilanas octo vel novem annorum spatio laboribus suis excoluisset, ab Archiepiscopo Granganorensi negotiorum causa Romam missus, morbo correptus in Europa consistere et ad Provinciam nostram unde exierat, redire jussus est a majoribus. Ab hoc oculato teste plurima cum lubebit audies eadem, opinor, voluptate, qua ego saepius ab ore narrantis pependi. Advolabit, scio, ad nutum Tuum.

Tametsi Harduiniana Conciliorum éditio in Gallia distrahi vetita aut saltem suspensa sit eo quod quaedam in illa contineri ab Ecclesiae Gallicanae sensu aliena nonnulli oontendant, intelligo tamen e bibliopolis nostris plurima jam illius exemplaria haberi in Belgio, ita ut bibliopolae si duo-