Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/517

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

504 Qcilmig an beå îãofice.

connexe est ei, cujus est modificatio. Ilaque modificatio non potest esse sine subjecto, verbi gratia, sessio sine sedente : potest tamen etiam aliter substantiale définiri, ut sit ions modificationum. Hoc posito quaeri potest, an possit res dari, quae neque sit modificatio, neque Ions modificationum, qualia accidentia Scholastici concipiunt, quae dicunt esse naturaliter in subjecto, non tamen essentialiter, cum per absolutam Dei potentiam possint esse sine subjecto. Sed nondum video quomodo tale quid explicari possit, si differt a meo vinculo substantiali, quod revera in subjecto est, non tamen ut accidens, sed ut forma substantialis apud Scholam, seu ut fous modificationum, Iicet per modum Echus. ltaque nescio an detur accidens praedicamentale réalitér distinctum a subjecto, quod non sit accidens praedicabile ; et an detur accidens praedicabile, quod non sit modificatio ; quemadmodum jam dubitavi, au detur accidens praedicamentale distinctum a subjecto, quod modificatio non sit. Nisi quis velit sdbstantiale compositi accidens tale facere, quia non est fons primitivus, sed Echo. Sed ita nescio au sustinere possimus substantiam compositi, nisi velimus eam resultare ex accidentibus. Sed quomodo tune possit a vobis explicarî μzroueiwctç, non video. Malim ergo pdici, superesse quidem non substantias, sed species, eas autem non esse illusorias, ut somnium, aut ut gladius «ex speculo concave in nos porrectus, aut ut Doctor Faustus comédebat currum foeno plenum, sed vera phaenomena, id est eo sensu, ut-Iris vel Parelium est species ; imo, ut secundum Cartesianos et secundum véritatem colores sunt species. Et potest dici Entia composite, quae non sunt unum per se, seu vinculo substantiali (sive ut Alfenus ICtus in digestis, more Stoicorum. loquitur) uno spiritu non continentur, esse semîentia ; aggregata substantiarum simplicium, ut exercitum, vel acervum lapidum, esse semisnbstantias ; colores, odores, sapores etc. esse semiaccidentia. Haec omnia, si solae essent monades sine vinculis substantialibus, forent mera phaenomena, etsi vera.

Perro hoc ipsum : monades habere vel talcs habere Monades, est naturale quidem, non tamen essentiale, sed accidentale substantiae compositae. Nam fieri potest, ut per absolutam Dei potentiam cesset esse Echo, et Monades ab ipsa séparentur. ltaque si secundum Hypothèses vestras vincula substanlialia corporum organicorum, seu per se unorum in pane et vino inclusorum, à Deo tollantur, relictis monadibus et phaenomenis, accidentia panis et vini supererunt, sed tamquam mera phaenomena, ù