Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/492

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

HM Sofici au Qeibnig. 479

cvl.

ïbeê flåoffeê au 5£ei[mi¿.

Ad gratissimas litteras Tuas ternas Vienna datas hucusque responsum reddidi nullum, quia Te brevi bas in oran rediturum indicabas in singulis. Nunc cum Te praeter, non tamen contra spem meam illic morari videam (opto enim Te sedem illic figere denique) alteras Orbani nostri litteras eo mittendi consilium cepi. Tradet eas Tibi, si quidem adhuc agas Viennae, R. P. Fridericus Conshrucb, e provincia hac nostra recens ad aulam Caesaream evocatus commendatione Serenissimi Ducis Antonii Ulrici, ut Imperatrici sit a confessionibus, Vir candidissimus ac plurium annorum contubernio consuetudiueque mihi uotus ac familiaris. Ac ne Orbanus ad Te incomitatus eat, ad Epistolam Tuam philosophicam 24 Januarii scriptam adnotabo paucula. Censes vincula substantialia quae admissis substantiis corporeis statuenda sunt, quamvis absoluta sint, non tamen semper inde ab initio extitisse, sed générationi corruptionique subjacere. At ego naturae, imo principiis Tuis consentaneum magis esse putaveram, si génératim quidquid absolutum est, ingénérabile incorruptibileque esse, atque adeo vel ab initio extitisse vel successu temporis à Deo creari debere poneretur. Nam’si semel admittamus ens quodpiam absolutum générari corrumpique naturaliter, quid vétabit quominus Peripatetici recte statuere possint substantiales formas, quae quautumvis absolutae sint, naturaliter tamen oriantur et intereant. ln Tentaminibus Tuis § 88, postquam ad explicandam générationem formarum dixisses Peripateticos uti comparatione statuae quae superflui marmoris ademptione perficitur, subdis : Comparatio ista locum habere posset, si forma, uti figura, in nuda limitatione consisteret : rempe ut addis § 89 modificationum origo per eductionem sive limitum variationem explicari facile potest : at longe aliud est ubi de substantia futique absoluta) sermo est, cujus ortus perinde ac interitus difficiles sunt explicatu : rempe ad fluxa illa vincula substantialia absoluta producenda perpetuis opus erit miraculis, quae caveri possunt, si duntaxat modalia ponantur, quibus habitis non difficile, opinor, erit absolutum illud quod ad realizanda phaenomena aliunde requiritur a substantiae compositae constitutione secludere, atque