Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/489

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

476 ibm îåofiee cm Qeibnig.

CII.

îãeê ãåoifeë au Reilmiå.

Circiler duobus abhinc mensibus misi ad Te fasciculum unum versionis Tenlaminum, lum lîtleras salis prolixas, denique circa finem anni elapsi fasciculum alterum versionis quo tertia pars Tentaminum absolvitur. Haec omnia tandem ad manus Tuas pervenisse confido, nam Hanovera abfuisse Te nuper intellexi et nunc demum rediisse inlelligo ac laeœr. Accepi hodie nova sequentia sinica.

»ln Sinas appulerunt novem Dominicani Paires et acceptarunt décretum Sinensis lmperatoris circa cultum Confutii, ac omnes ceremonias esse mère civiles agnoverunt, easque omni idololatria et superstitione vacuas esse protestati sunt.

»Magnificum templum a nostris Pékini iuchoatum tandem ex liberali el munifica lmperatoris Sinensis pecunia promotum et absolutum est, hic inscriptionem templi foribus affigendam ipsemet composuit et propria manu scripsit, eamque aureis characteribus in grandiori labella litteris trabalibus insculpi et tubis ac tympanis praecinentibus in nostrum templum triumphi more deportari, denique in fronte templi collocari jussit. lnscriptio ita se habet :

»Principio rerum’ omnium : Hic verus est Dominus, Creator omnium et Gubernator : lnitium non habet, neque habebit finem. Infinite lustus examinat, conservat, firmat omnia summa cum bonitate et acquitate.«

Vellem lmperator ille qui de Dei bonilate et acquitate tam magnifice sentit, Tentamina Tua vidisset.

› Intra dies octo in Lusitaniam navigabunt quatuor e Provincia bac Societatis nostrae sacerdotes missionem Tunckinensem Sinensi finitimam exculturi. Hos interest Pater Adolphus Hartman, Logices bac in academia professor ; alii duo sunt ex Osnabrugensi collegio, scilicet Pater Kemper, professor ibidem logices, et P. Sibin, concionator ibidem in Ecclesia Cathedrali. Didici Colonia conlroversiam Te inter et CI. Hartsoekerum litteris ultro cilroque missis agilatam lanti fuisse visam aulorihus Diarii Parisiensis, ut