Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/471

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

458 ilcibnig an bet floficâ.

stantia. Et omne accidens est abstraetum quoddam, sola vero suhstantia est concretum : et licet accidentia etiam possint habere praedicata concreta, velut cum impetus dicitur manus, ipsamet tamen concreta non sunt, sed abstracta a praedicatis substantiarum.

Perro substantiam compositam, seu rem illam quae lacit vinculum Monadum, cum non sit mera modificatio monadum, nec quiddam illis inexistens tanquam suhjectis (neque enim simul pluribus subjectis inesse eadem modificatio posset), statuerem dependere a monadibus non dependentia logica fita scilicet ut nec supernaturabler ab iis séparari possit), sed lantum naturali, rempe ut exigat illa unire in substantiam compositam, nisi Deus aliter velit ; nam potest Deus eandem aliis monadibus uniendis applicare, ita ut priorcs unire desinat, potest etiam ipsam plane tollere, et aliam alias monades unientem huic substituere, idque vel ita ut alias monades unire desinat, et translcratur de Monadibus in Monades, vel ita ut suas monades quas naturaliter unit, retineat, nunc vero superuaturaliter ’uniat etiam novas. Et hoc videtur secundum vestros dicendum de mutatione totius substantiae corporis in totam substantiam alterius corporis, quod tamen suam priorem naturam retiueat.

Veniamus jam ad accidentia realia, quae huic Rei unitivae incrant tanquam subjecto. Et convenies, opinor, quacdam esse non nisi ejus modificationes, quae proinde cum ipsa sublata tollentur. Sed quaeritur, an non sint accidentia quaedam, quae sint plus quam modificationes. Videntur autem haec esse plane superflua, et quicquid ipsis nraeter modificationem inest, videtur ad ipsam pertinere rem suhstantialem. Nec video quomodo possimus abstractum distinguère a concrete seu subjecto cui inest, aut explicare intelligihiliter quid sit rô inesse vel inhaerere subjecto, nisi considerando inhaerens ut modum seu statum subjecti : qui vel essentialis est, nec nisi mutata substantiae natura mutari potest, nec revera ab ea nisi respectu differt ; vel est accidentalis, et appellatur modificatio, qui nasci et interire potest manente subjecto. Quodsi alium modum nosti explicandi inhaerentiam, hunc suggere quaeso, ab eo enim res pendebit. Quod si fieri non potest, verendum est ne accidentia realia conservari dicendo, revera conservetis substantiam, et ita revera tola substantia non transmutetur. Unde etiam Graeci quidam, si bene memini, accidentia realia conservari negant, quia verentur ne simul conservetur natura et substantia.