Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/470

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Ycîbnig cm bcfl ñoficfl. 457

utroque missu magnam voluptatem percepi, optoque ut diu floreat et prosit Vir non uno modo Eminentissimus. Idem et Tibi precor, qui ordinem Tuum et rempublicam literariam non mediocriter, ut auguror, illustrabis. Misit et Orbanius Sinenses quasdam novellas, unde intelligo, quaeri inter vestros virum in Mathesi practica versatum, dignum surrogari Castnero. Talem vidi Linzii ante aliquot annos, sed vereor ne sit aetate provectior, quam ut itineris tanti incommoda ferre possit. Qui nunc apud vos floreant maxime in Mathesi, Tuo indicio disecre optem.

ln Bibliotheca vestra Paderbornensi (si bene memini) vidi olim vetus quoddam Martiani Capellae exemplum cum Scholiis. lnquire, quaeso, an adsit (possum enim errarc) et circumstantias Codicis, autoremque Scholiorum, si nomen ascriptum est, indica.

Versio Tua pulchra est, ot lucem dabit operi : utor tamen in re, pro parte mea, coneessa à Te libertatc, et cum Te arctius originali astrinxeris, quo fidélior interpres esses ; ego nonnulla clarius explieo quam sunt in Gallico ; quaedam interdum enuntio rotundius, ut facturus fuissem, si Latine scripsissem. Ubi Hannoveram reversus fuero (nunc enim Guelfebyti ago), ad Te remittam.

Nunc ad literas Tuas Philosophieas venio. Ego quoque sentio, admissis Substantialibus practer monades, seu admissa Unione quadam reali, aliam longe esse Unionem, quae facit ut animal vel quodvis corpus naturae organicum sit Unum substantiale, habeus unam Monada dominantem, quam Unionem, quae facit simplex aggregatum, quale est in acervo lapidum : haec consistit in mera unione praesentiae seu locali, illa in unione substantiatum novum constituente, quod Scholae vocant unum per se, cum prius vocent unum per accidens. Nuspiam dixi, Monades prorsus nonmutatas modo equum constituere, modo non conslituere ; nam cum Monas semper intra se exprimat suas ad caetera omnia relationes, longe alia percipiet cum in equo erit, quam cum in cane. Ad accidentis naturam non sufficit, ut sit dependens a substantia, nam et substantia composita dependet a simplicibus seu Monadibus ; sed addendum est dependere a substantia tanquam subjecto, et quidem subjecto ultimo ; nam potest accidens esse aifectio alterius accidentis, v. g. magnitudo caloris vel impetus, ita ut impetus sit subjectum et magnitudo ei insit tanquam abstractum praedicati, cum impetus dicitur fieri magnus vel tantus. Sed calor vel impetus est in corpore tanquam in subjecto ; et ultimum subjectum semper est sub-