Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/461

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

448 îbcz fioficå an Qcibnig.

in accidente permanet etiam in statu supernaturali et per illam exigentiam distinguitur ab omni subslantia. Videri potest S. Th. 3. parte qu. 77 artic. 4. ad 2. Hanc accidentis notionem peripateticam, imo Aristotelicam esse ostendit Martinus Smiglelius, subtilis peripateticus, Logicae suae disputatione 8 quaeslione prima per totam, pagina mihi 543. éditionis Ingolstadiensis.. Ex Harmonia, inquis, non potest probari aliud essé in corporibus quam phaenomena, nam aliunde constat Harmoniam phaenomenorum in animabus non oriri ex influxu corporum, sed esse praestabilitam, idque sufficeret si solae

essent animae vel monades, quo casu etiam omnis evanesceret extensio rcalis, nedum motus cuius realitas ad meras phaenomenorum mutationes rédigeretur.

Quamvis Harmonia praestabilita sit, hoc ipso tamen quod harmonia est, exigit perceptionibus quae in anima sunt respondere ea quae extra animam geruntur, alioqui dicam ad véritatem perceptionum sive cognitionum mearum sufficere, ut anima mea sola existat una cum perceptionibus suis. Nam cognitiones meae verificabuntur per phaenomena, quae intra animam sunt. Praeter seriem ordinatam perceptionum in anima existentium requiritur ad véritatem propositionis, qua v. g. affirmo Socratem sedere, respectus aliquis ad objectum distinctum ab ipsis perceptionibus, qui respectus sine objecto ipso esse non potest ; ab eo enim quod res est, dicitur propositio vera vel falsa. Aut quid deerat véritati judicii illius qui apud Horatium existimabat se miros audire tragoedos ac scite concinnatos ? Gensesne cognitiones quas nunc habemus veras fore, si totius mundi monades in unum veluti punctum compactae forent aut in vacuo secretae ab invicem degeront. Id si ita sit, quid opus matéria inerti quae motum retardet, quid opus entelechia quae motus sit principium, aut quo pacto una monas alterius actionem impediet ? Alii Philosophi Rocentiores duce Cartesio per solum motum localem omnes alias affectiones explicari posse voluerunt, nunc contra motus ipse locaiis per aiias aflectiones explicandus veniet. Denique aut perceptiones sive cognitiones nostras per mera phaenomena non verificari dicendum est, aut cum antiquis illis dicendum erit omnia esse vera quae apparent : solem e. g. esse sesquipedalem, ut taceam, hac explicandi corpora ratione Physices et Mathèseos concretae objecta tolli videri. Atque ex his dubitationibus meis vides, Vir lllustrissîme, necdum salis