Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/436

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficibulg au bcfl äofice. 423

iniquum esset, quod ex quo bonam voluntatem haberent, perpetuo punirentur. Paulo infra dicit : voluntatem a peceato mutari in bonum non contingit, nisi per gratiam Dei, damnatorum autem animae a gratia totalitér excluduntur. Atque haec sunt quae in praesenti oeeurrunt. Fortasse plura à Patre Turnamino aecipiam, qui ut mihi antequam Tuas aeciperet, scripsit, si epistolam ad Patrem Bouvet ad ipsum miseris, faciet ut responsum habeat. Quid ad Tuas responsurus sit expecto proxime. Vale etc. Dabam Coloniae Agrippinae 25 Aprilis l7ll.

Lxxxn.

Qeilmig au beê flšnffeê.

Post longam absentiam demum simul et ad commercium nostrum literarium redeo. Non tamen Tuum Dn. Reingens commendare Serenissimi Ducis favore interposito omisi. Nam Domino Baroni de lmhof Barcinonem jussu ejusdem Serenissimi Ducis eunti res commendata est. Scripsit ille vero mibi Vienna 29 Junii his verbis : Je m’employeray volontiers pour le P. Reyngens, mais il faudra que cet honnête homme dresse un mémoire pour obtenir ce qu’il désireî Car la lettre de son ami ne suffira pas pour cela. Ego non dubito, quin libelli supplices pro ipso missi sint Barcinonem. Et si res integra est, amicus ejus aut Procurator Burcinone agens, utililer ad Dn. Baronem de lmhof recurret, ubi is Barcinonem appulerit.

Gratins ago pro Epistola Germanica Patris Spee, egregia sane, sed interdum plus alfectus (etsi laudabilis) quam rationis spirante. Cum visus sum attribuisse necessitatenn moralem eventibus, mallem explicuisse mentem distinctius. Electio totius seriei contingentium tanquam convenientissimae habet necessitatem moralem, sed hoc non aeque commode enuntiatur de peccatis eam ingredientibus et per ooneomitantiam admissis.

Adamus non habet initio majorem inclinationem ad malum, quam ad bonum, cum creabatur, sed tune cum peccatum instabat. Cum quis eligit hoc modo, non implioaret contradictionem, si elegisset alio modo, quia rationes déterminantes non necessitant.