Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/434

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

fiefi äofics an Qcibnig. 421

Lxxxl.

îbeê iånffeê au fieiimig.

Cum Te salvum et incolumem Hannoveram rediisse et fasciculum libellorum ltalicorum à Ptolemaeo missorum accepisse jam confidam, mitto nunc tandem litteras Clarissimi Hartsoekeri, quas cum Parisiensibus nostris communicare ipse mihi concessit exemplo Tuo. Tres Patris Spei litteras descriptas pridem ad Hildesienses nostros direxi, quas Tibi si necdum redditae sunt, cum his reddendas arbitror. Tuas ad Turnaminum una cum scriptarum ad Hartsoekerum apographo Parisios curavi. Theodicaeum Tuum avide expectatum et Ptolemaeus et Turnaminus jam acceperint. Nova Chinica novissima in adjecta scheda reperies. Patrem Castner qui ea scripsit, dum Roma ad Cbinas reverteretur, Monasterio Westphaliae transeuntem videre memini. Addidi et quaedam Romana causam Cbinicam spectantia, praeter quae nihil adhuc intelleximus.

Ob commendatum Serenissimo Duci Dominum Nicolaum Reingens gratias ago quas debeo, cum in aula Regis Catholici complures habeat merito suo patronos nec aliunde rationes desint sat graves, quarum specimen adjectae litterae exhibent. Opinor rem successu non carituram, maxime si Serenissimi Ducis suifragium accesserit, de quo tamen molestus esse nolim. Venio nunc ad argumentum penultimae epistolae Tuae. Loca in quibus moralem in Adamo aliisque peccantibus necessitatem peccandi innuere videbaris, haec fere sunt.

?ag. 628 3* objectione l prosyllogisme : tout predéterminé est necessaire,

tout événement est predéterminé, donc tout événement et par consequent le peché (d’Adam) aussi est necessaire... on repond si quelqu’un entendoit une.. necessite.. qui ne fut que morale... il est manifeste qu’on luy nieroit la majeur.

Pag. 468 n. 282. l’on peut dire dans un certain sens qu’il est necessaire.`. que les diables et les damnez pechent.... que l’homme suive le parti qui après tout le frappe le plus, mais cette necessite n’est point opposée à la contingence etc.

Pag. 497. necessité détermine plutôt à moins qu’on ne parle d’une necessite morale.,

Quod vero nec admitti debere videatur praedéterminatio moralis ad