Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/432

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Bcifmig au bee üofid. 419

Lxxlx.

Qeiimiå au beö ãåofieê.

Gratias ago maximas, quod curasti literas meas, quod Epistoiam sextam Lamii apud Trivultienses éditam mecum communicas, quod egregiis viris Ptolemaeo et Tumamino tentamina mea destinas, quod Turnamini et Hart»soekeri Iiteras mittis. Utrique respondeo, et ut responsionem cures, rogo. Neque ingratum est, quod controversiae cum Hartsoekero meae participem Turnaminum facis. Ecce jam quid replicem : nam responsionem Hartsoekeri, quam misisti, Tibi lectam puto ; sin minus, aut si ipse non mittit, communicabo.

Nunc ad Tuas quaestiones venio. Et primum, cum Entelechiae repraesentent matériae orgauicae constitutionem, tantam in ipsis varietatom necesse est esse, quantam in ipsa matéria percipimus, nec una Entelechia alteri perfecte similis esse potest : et Entelechia agit in matéria secundum ipsius exigentiam, ita ut status matériae novus sit cousequens status prioris, secundum leges naturae ; leges autem naturae per Entelechias effectum suum conséquuntur. Sed et ipsius Entelec-hiae status praesens consequitur ex statu ejus priore. De extima matériae superficie quod dicam non habeo, nisi vel negandum, ullam talem esse superficiem, vel ad miraeulum confugiendum, quo massa intra certes limites coerceatur. Cum Dusseldorpii, ni fallor, sint aliqui ex familia de Spee, hinc facile sciri poterit, an non R. P. Fridericus Spee ex cadem familia fuerit, et unde fuerit ortus.

Pergrata sunt quae de rejectis quibusdam Baji propositionibus memoras, quas ego etiam rejecero. Nec P. Spejum allegavi, quasi nova inter vos docentem, sed tanquam vestra pulchre explicantem. Caeterum utrum aliquis extra vestram Ecciesiam caritatem veram habere possit, facti est quaestio, quod possibile praesumitur, donec contrarium probetur. Quae Speji inedita aut mihi non visa sperare jubes, semper gratissima erunt. Moralem in Adamo aut alio quocunque peccandi necessitatem fuisse, ego quoque non dixerim, sed hoc tantum : praevaluisse in eo inclinationem ad peccandum, et adeo praedéterminationem aliquam fuisse, etsi non neeessitatem. Illud agnosco, in Deo optime agendi, in confirmatis spiritibus bene agendi moralem esse necessitatem. Et in universum vocabula ita 37'