Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/430

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

îbcs äoficc au Qeibnig. 411

assensum cohibere, vel saltem dissentire stante quam habehat fide non posset, et haec quîdem ex parte fidei quae caritatis fundamentum est. In ipsa oaritatis natura secundum se considerata difficultas occurrit similis ; nam caritas ea quam justificatio requirit, virtuale votumäsive propositum inclndit adimplendi ea omnia quae divinae amicitiae leges exigunt. Exigunt antem ut orthodoxa cum Ecclesia communicemus, quam sine culpa, quae caritati répugnat, ignorare non possumus. Certe Speus ipse ad caritalem justificantem virtuale saltem propositnm peccata sua clavibus Ecclesiae subjiciendi diserte postulat. ltaque sicuhi caritatem dixit sine sacramento sufficere, talem intellexit, vi cujus animus ad adhibendum suo tempore sacramentum comparatus esset. Atque banc ejus esse mentem demonstrant cum alia ejusdem manuscripta, quae hic reperi, anecdota, tum imprimis scriptae ad tres praenobiles sororcs epistolae duae, quarum scopus est ostendere quod salus extra veram Ecclesiam nulla sit. Harum epistolarum in quibus autoris ingenium et caritas mirifice elucet, si cupis, exempla mittam alias. Quod si fortassis aliorum hac de re gravissimi sane momenti sententiam audire non pigeat, Tnrnaminum Ptolemaeumque libens consulam, et quid responderint edocebo.

Quod scientiam conditionatam quam mediam vocamus ad simplicis intelligentiae scientiam revocas, non répugnamus. Audi Franciscum Suarium in Prolegomenis secundi Tomi de gratia cap. 6. n. 7. Divisio Scientiae divinae in scientiam simplicis intelligentiae et scientiam visionis est adaequata ; et scientia conditionata simpliciter loquendo sub scientia simplicis intelligentiae continetur, ..... quia licet per illam videatur effectus contingens non tantum ut contingens, sed etiam ut déterminatum ad alteram partem ex hypothesi, tamen quia illa hypothesis nondum supponitur futura ex aliquo décreto Dei,

totnm id manet subesse possibili, et ideo tota illa cognitio ad simplicem intelligentiam pertinet. Hucusque*Suarez. Satis itaque habemus quod juxta te Scientia illa conditionata décretum nullum « divinum praereqnirat subjective absolutum et objective conditionatum quale Thomistae statnunt, in quo maxima nobis cum illis controversia sita est. Praedéterminationem moralem quam ponis cum libertate posse consistera certum habeo, nec aliquem ex nostris facile reperies qui neget ; plurimos reperies qui id ex professo asserant. Fatemur insuper quotquot sumus, H. 27