Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/420

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qeilmig cm bcfl fioficfl. 407

in quo Deus vertitur Tien. Sparsus erat rumor, nolle Monarcham Sinensem ut imposterum Christiani etiam Europaei apud Sinas degentes penderent ab extranea autoritale, sed hoc verum esse non puto. Corpus quod in distans immediate opéraretur, esset praesens alteri non dimensionaliter seu circumscriptive, sed ubicative et substantialiter ; immedietatem substantiae, non dimensionum quarum distantia conservaretur, id mihi videtur commodius quam statuere multipraesentiam replicativam, cujus de possibilitate nolim disputare ; nec tamen video cur’huc confugere necesse sit. Operationem corporis naturalem in distans utique imprnbo, supernaturalem non aeque.

Vir quidam honestus ex Cellensi tractu ad vestram communionem ante annos aliquot transiit, et nunc Hildesii Advocatum in Tribunali supremo agit. Ejus filius, non vulgaris spei adolescens, studiis in Collegio vestro dans opéram, visus est dignus qui commendaretur ad obtinendum in Collegio Romano locum, nec alium reperimus aptiorem. Accipis hic testimonium Reverendi Patris ex vestris, cui noti sunt ejus mores, noti profectus, rogoque ut illud R’“° Patri Ptolemaeo cum multa mei commendatione transmittas. Utinam illi satis virium annorumque largiatur Deus, ut praeclaris coeptis defungi possit.

Bogo ut memineris consilii de viro aliquo docto et Historiae Ecclesiasticae pariter ac Theologiae scholasticae insignifer périto, sed adhuc aetate Florente, animando ad Historiam dogmatum à Petaviq ac Tomassino coeptam et per Patres fere deductam, sed per Scholasticos ad nostra usque tem-t pora continuandam. Jucundum illud simul atque utile forêt. lbi simul lata philosophiae intertexenda essent. Habemus aliquam antiquae philosophiae Bistoriam, sed mediae fere nullam.

R. P. Janningius innuere videtur vitam Roberti de Aspero Monte periisse, de quo doleo, quia nescio an aliunde recuperari possit. Flores in tumulum Papissae spar sos docto cuidam Chronologo mittere promisi, ut suas observationes mecum communicet, nec ante de éditione cogitare potero.

Non memini quale sit Harmoniae praestabilitae corollarium, de quo meam sententiam quaesisse dicis. Quod superest etc. Dabam Hanoverae 2 Julii lf7l0.