Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/411

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

398 ’ Ycibnig an bcâ änfieã.

neum, in quo Laciniae de Joanna Papissa ne vestigium quidem. lllud ipsum est quod typis vulgandum curavit F..loannes Caesar Monasterii S. Catharinae sacellanus Ordinis Praemonstratensis Canonicus Knechstedensis Anno 1616. Quod indicandum Tibi duxi oh tuum de Pseudopapissa illa opusculum, quod an Antibayliani operis tui appendix futurum sit scire aveo. Cum latinum sit, esset hic fortasse typographus qui sub conditione praescripta publicandum susciperet.

Pardiesii et Amici quae memoras opuscula alibi vidi olim et ex parte legi, hic (quod mirum) nusquam reperio. Deschalius adest, sed primae éditionis. Item Aegidii Francisci de Gotignies Idea Logisticae, Romae edita 1677 in 10. Logisticam Universalem, alterum ejusdem autoris et argumenti opus spissius Neapoli anno 1687 éditum in folio, nec non Gregorii a S. Vincentio problema Austriacum diu conquisitum aegre tandem apud bibliopolam reperi. De Ozanamii Elementis Algebrae quid sentias aveo scire. Gratum faeies, alios insignes si suggesseris. Newtoni Philosophiae naturalis Principia mathematica, et Hospitalii Analysis infinitorum, quem utrumque lihrum habeo, sunt adhuc supra captum meum. Manuductorem ad haec Mathèseos adyta desidero. Magno mihi dispendio fuit Hannovera non transiisse, cum ob alia multa, tum quod coram aliqua hoc super studio documenta et autorum notitiam ex ore tuo excipere licuisset. Annum quem decurrimus faustum Tibi felicemque apprecor. Vive, Vir illustrissime, Beipuhlicae litterariae bono, meque inter tuos cultores non postremum numera et vale. Dabam Qoloniae Agrippinae 18.lanuarii Anno 1710.

P. S. Librum, cui titulus Le véritable esprit des nouveaux disciples de S. Augustin, Leodio expecto tibi mittendum : constant quatuor ejus volumina compacta duohus impérialibus. Causam Quesnellianam etiam, si cupis, habere possum.

Lxvl.

2eilmi¿ au beê îšoffeê.

Hannoverae Januar. 1710.

Dubitaham de valetudine Tua, nunc gaudeo Te valere et mei meminisse. Novum munus, novum Iocum maximam temporis partem sibi % ? `, .

Î. -1-¢.. 4t