Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/394

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcibulg au bet ! Eofiei. 381

sus scripta P. Longobardi. Sarpetro verisimile videtur Xamgti*) veteribns Sinensibus nomen solius veri Dei fuisse, et primum ante 500 annos idolo Chum-ti attributum, idem judicasse eruditos quosdam Sinenses, lecto Mattbaei Riccii libro. Riccium, judiciosissimum Virum, nihil eorum quae Longobardus, successor ejus, attulit, ignorasse. Cum nomina nova fingi non possint, receptis Sinensium vocabulis, sed purgato sensu utendum. Male Longobardum Zoroastrem cum Fo-bi lmperatore antiquissimo confudisse¿ Haec Sarpetrus, quem alii Dominicani tanquam Jesuitis faventiorem contemnunt. XXV. April. recensetur tr. Antonii de S. Maria Franciscani ibidem recusus. la narrat tres apud Sinenses Legislatores coli, Confutium, Foë, et senem qui canus (an candidus) ex utero prodiit. Musicam, odores, vini eifusionem, victimas, denique gratiarum actiones in sacrificiis adhiberi ; novos etiam doctores prostrato in terram corpore Confutium honorare. Martinium Romae anno 1656 véritatem dissimulasse. Templa et sacrificia bis mille annis ante Confutium extitisse, instituta ab lmperatore Kun, qui fuerit ab imperii fundatione quintus ; tune et honores majoribus defunctis décretos, id Gonfucium postea valde probasse. Lumina ibi et ilores et vini eifusiones et crebras genutlexiones orationesque adhiberi, quae ad felicitatem temporalem obtinendam tendant. Finito sacro praefectum ceremoniae gratias agere auditorio nomine majorum, et prospera omnia spondere. Idem Autor P. Antonii de Govea sententiam, quod Xamgti verum Deum denotet, non quidem spernendam putat, contrariam tamen verisimiliorem et tutiorem judicat. Xamgti videri vim esse dominantem in coeli corpore et per virtutes aëreas générationis et corruptionis se exserentem. ln génératione spiritus dici exeuntes, in corruptione redeuntes. Neque aliud bos esse spiritus quam qualitates motus et quietis *roö Li. Sinenses sîbi patronum quendam spiritum sumere, Stoicis autem assimilari, quibus deus quidam corporeus per’ omnia diffundebatur. P. Emannelem Diaz etiam cultui Sinensium adversum fuisse, et imprimis sacrificia improbasse quae soli Deo debeantur. Haec habent recensiones Autorum, de quibus dicam quid mihi videatur verisimilius.

Quousque extendi possint ceremoniae civiles, et qua gratitudinis religione fut sic dicam) heroes aut homines bene meriti honorari possint, l Øo mirb tpter baâ iišort gridμiebeng oben Xangti.