Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/376

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

bee flofiez an išcilmlg. 363

serio, fortifer huc dirigatur animi întentio, ut omnia imposterum aut etiam quaedam peculiariter in hoc destinata decernamus agere ad gloriam Dei vel reddere significativa divinae laudis, atque haec ut ita dicam protestatio data ocrasione subinde pari animi lirmitate expresse repetatur. Nempe philosophi alicujus aut herois veteris Ethnici actio poterit esse tam bona, ut quae ipsi insunt formaliter, ea omnia sine culpa ulla esse possint in homine Christiano quam maxime pio. Sed hoc décrit virtualc, sive si malis intentionale et imputativum, quod Ethnicus ille non antea direxit intentionem suam in Summum Bonum caeleraque huc referre decrevit, Christianus vero vere pius hoc fecit. ltaque ut alias quasdam actiones intentio virtualis commendat aut reddit efficaces, ita hic privatio intentionis debitae inficit actiones et vituperabiles reddit. Quantus tamen sit is gradus culpae vel certe imperfectionis, ex gradu malitiae vel culpae et vineibilitate vel erroris vel ignorantiae sestimari debet. Et quatenus ei poena debeatur, divino judicio relinquendum est.

Haec adjeci quod literas jam scriptas mittere distulissem, ubi discessum Tuum ex Dno. Behrensio intellexi, cui eas destino, ejusque judicio relinquo, utrum servalas in reditum Tuum an Tibi transmittendas censeat.-iv xLvu.

îãeê îåoifeê au Qeibuig.

Ex itinere Hildesiam revertens Hannoveram transii conveniendi tui gratia, sed abesse te intelligens spe décidi. Quod superest, utor ea quam mihi Clarissimus Behrensius offert occasione respondendi gratissimis litteris luis, quas in Belgio accepi.

lnitium facio ab autore Consensus scientiae cum lide, quem esse Thomam Bartonum sub anagrammate Thomae Bonartis latentem, edocuit me P. Eduardus Slaughter, in Anglicano nostro collegio Leodii Theologiae professor, a quo et sequenlia de ejus fortuna intellexi. Fuit Thomas Bartonus Anglus Societatis nostrae et quidem Collegii quod apud Eburones est, alumnus. Praepositus Generalis noster (ni fallor Joannes Paulus Gliva) cum eum opiniones paradoxes et a doctrina catholica alienas fovere et fortasse jam in publicum protrusisse comperisset,