Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/373

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

360 SDc6 floflce au Qcibnig.

xLv.

îbeê îåofïeê on fieilmig.

Mitto litteras orbani quas ante triduum accepi. Legi cum voluptate postremas tuas litteras quibus de variis Theologiae controversiis sententiam tuam aperis. Inde natae sunt annotatiunculae sequentes, quas ut acqui bonique consulas rogo.

Censeo in non-régénératis actum omnem sine adjutorio gratiae factum hoc solum sensu dici ab Augustine peccaminosum, quod cum homo ad aeternae vitae finem elevatus omnes actus suos eo dirigere debeat, hoc ipso per se loquendo contra obligationem suam agat ille quidem, si id non faciat. Sed tamen non ideo semper actus qui ad finem illum non refertur, agenti etiam non-régénérato si gratia omni destituatur, imputari ad culpam dementumve potest, uti Jansenius contendit. Caeterum nec Augustinus negat non-régénératos gratia adjuvari et elicere quandoque actus bonos et supernaturales, saltem inchoatos, licet ad gratiam justificationis non perveniant, quales in actis Apostolorum Cornelius Centurio ante fidem à Petro praedicatam habuisse censetur.

Quae de gratia per se victrice, de voluntate antecedente deque electione gratuita subdis, cum communi nostrorum doctrinae prorsus consentiant, iis immorari non lubet.

Grdinem décretorum rejiciunt multi etiam e nostris Theologis insignes, interque reliquos Martinus de Esparza : ajuntque Deum unico virtualiter indivisibili décreto quidquid Iibere statuit, statuisse. Oppositam tamen sententiam inter alios acriter défendit Joannes Baptista Gormaz, nuper in collegio nostro Romano Theologiae Professor, in cursu suo Theologico recens edito Augustae Vindelicorum. Mihi tua sententia jamdudum arrisit, et de Deo praeclarius sentire visa est. Antonius Perez noster, de quo alias scripsisse memini, ingeniose tuetur Deum ex infinitis mundis possibilibus optimum elegisse, et cum ei objicitur, mundum optimum uti et creaturam perfectissimam implicare contradictionem, respondet’Deum semper optimum eligere, quandocumque ex tali électione non sequitur processus in infinitum, quod fièret si statueretur Deum perfectissimum E. G. Angelum condendum elegisse. Id responsum an méditatis tuis consonet scire aveo. Cum libertatema coactione et necessitate, non tamen ah infallibilitat ¢