Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/360

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qeibnig au be ! Soficfl. 347

physice praedéterminantem Autore Liberio Gratiano, qui, quantum ex omnibus colligitur, est idem qui Theodorus Eleutberius contra Augustinum Le Blanc.

Vale etc. Dabam Hildesiae 30 Januarii 1708. xxxm.

Qeilmiå au beê Qåoïfeê.

Utor favore Tuo et literas ad inclytum Ptolemaeum vestrum scribo, quae sub Tuis commeent.

Singulari quadam infelicitate aecidit, ut jam a multis septimanis unum tomum ex tribus de sententia eorum, qui se S. Augustini discipulos appellant, quaeram. Curavi et in Batavos alterius exempli totius operis causa scribi, sed nondum advenit. Habebo tamen haud dubie, et si seizem quis in Batavis Typographus aut Bibliopola talia suppeditare possit, ab eo statim peti eurarem.

Utinam esset aliquis qui Petavii ac Thomasini dogmata theologica absolveret et continuaret, non tantum addendo locos Theologicos ab illis praeteritos, sed et pergendo à Patribus ad Scholasticos ! sed tale aliquid non potest suscipi nisi in loco, ubi magnae sunt Bibliothecae. Rem gratam facies, si quando à Patribus Anglis Leodiensium expiseaberis, quis ille fuerit Thomas Bonartes. Suspicor alia scripsisse vero non1ine.’

An aliquis Thomas Burnetus in vestra societate fuit ? Etsi Librarius noster admodum négligenter in exscribendo versatus sit, mittam tamen adhuc duos thaleros cum duabus tertiis, nequid amplius quocumque nomine petere aut queri possit : caeterum multas tibi gratias debeo, quod rei curam habuisti.

Positio haud dubie nihil aliud est quam modus rei, ut prioritas aut posterioritas. Punctum Mathematicum ipsum non est nisi modus, rempe extremitas. ltaque cum duo corpora se tangere concipiuntur adeoque conjunguntur duo puncta Mathematica, non fit ex illis nova positio seu totum, quod forêt utique parte majus, cum tamen conjunctio duarum extremitatum non sit major una extremitale, non magis quam binae perfectae tenebrae