Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/353

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

340 Qcibuig au bn Bofica.

xxlv.

Qeibuiå au beê ãåoifeâ.

Nuperas meas tibi recte redditas puto. Nunc in mentem venit quaerere num sint apud vos juvenes, quibus aliquid describendum commode committi possit lingua Latina Gallicave. Apud nos sunt quidem non pauci etiam Gallicae linguae périti, sed ad scribendi laborem parum propensi. Habeo autem Codices manuscriptos Latinos Gallicosquo, quos impetravi cum exscribendi facultate : et si quis librarius ex sententia sese alïerret, ante omnia commissurus essem Hodoiporicon opus, quo omnia Caroli V. Imp. itinera ad vitae usque exitum a perpetuo ejus comité, Gallica lingua descripta continentur. Codex est scriptus élégantissime et distinctissime, ut qui modo liuguae péritus est, difficultatem in exscribendo invenire nullam possit. ltaque rogo, ut facias mihi banc gratiam, inquirasque, an sit quo uti tolerabili conditione liceat.

lnterea vale et fave. Dabam l-lanoverae 18 Augusti 1707. ïiiî. ;

xxv.

Qeilmig au beê ãåoïfeê.

Quas adjeclas vides literas ad R. P. Janningium curari peto, et pro tua cura gratias repeto. Manuscriptum Ramansianum oxscribitur, ut, si opus, remitti possit.

Spero juvenem tuo beneficio comparatum strenue sese ad descriptionem accincturum. Non erit cur prolixa nimis scriptione oneret chartas, nam in minore codice plagulae non sunt plures quam circiter 75. Famulus meus dixit, te nescio cujus libri transmittendi mentionem fecisse ; is qualis sit non bene memini. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae H Octobr. 1707.