Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/352

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Sšcibnig au bet üoficfl. 339

aliquid définiri de sensu ab auctore intento, quod tamen, ni fallor, a Pontificibus tandem factum est, parum, ut arbitror, consulte et per sollicitantium importunitates. Vides quo tandem alios coërcendi nimio studio deveniatur..

Philosophica meletemata non minus quam mathematica vulgi captum superant, sed magis interprétationibus iniquis obnoxia sunt. ltaque mallem connexa aliquando dari, quam disjecta et ictibus exposita, dum se mutuo non tuentur.

Cum dico Extensioncm esse résistentis continuationem, quaeris, un ea continuatio sit modus tantum ? lta pulem : habet enim se ad rescontinuatas seu repetitas, ut numerus ad res numeratas : substantia rempe simplex, etsi non habeat in se extensionem, hahet tamen positionem, quae est fundameutum extensionis, cum extensio sit positionis repetitio simultanea continua, ut fineam fluïu puncti fieri dicîmus, quoniam in hoc puncti vestigio diversae positiones conjunguntur. At activum repetitione seu continuatione rei non activae nasci non potest. Quod superest, vale et fave. Dabam llanoverae 21 Juli 1707.

Si in Memoriis Trivultiensibus non extaret illa relatio, quam réfutare coactus sum, posset omilti postrema periodus in scheda adjecla ; quod si in iis extat, reperietur anuo 1705 in ñnem vergente, vel anno 1706 inchoante ; hic nondum novissima habentur.

Adjunclam minorem Schedam admodum Reverendis Patribus Antverpiensibus mitti pelo "“).

r1. 11. — i.

) îïöicã äillct lautct : Admodum Reverendos Patres Antverpienses Junium strenue

urgere gaudeo. Puto meas superioris anni literas illis esse redditas. Obtuli vitam S. Chrodegangi ab autore satis antiquo, certe Carolingia familia adhuc subsistente, scriptam. Abaolutus est Tomus, quo scriptores quosdam non vulgares aut saltem auctiores emendatioresque sum complexus, qui res Brunsvicenses illustrant. Ibi Ditmarus melior însertus est, quem ipsis debeo. Exemplum Operis mittam. Fortasse adhuc unus Tomus mox sequetur. Ei libenter insérerem vitam S. Conradi Episcopi Constantiensis qui fuit ex Guelfis. En vita in Bibliotheca Caesarea extat ; sed Bibliotheca nunc Bibliothecario caret, ut difficile sit aliquid inde nancisci. Suspicor autem R. Patres eam descriptam habere, quia scio eos hanc Bibliothecam excussisse. Si habent, beneficio eorum mutuari spero, atque interim an habeant mature intelligere desidero. Hanoverae 21 Jul. 1707.

¢ ::-1

22"