Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/332

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Sîcitmi ; au bcã flofics. 319

ciliari, si modo in subsidium vocare libuerit S. Thomam ejusque sequaces, qui Angelos ministrantes distinguant ab assistentibus, atque ministrantibus quidam actionem physicam in corpora trîbuunt, assistentibus vero negant. De quo videri potest S. Thomas prima parte qu. M2 articulis 2. 3 et 4.

Breviarium Philosophicum, cujus conficiendi jam dudum autor hortatorque es, lente procedit quidem ob temporis penuriam, procedit tamen, et quantum quotidianae lectiones sinunt. Quidquid occurrit quod ad scopum illum faciat, colligo digeroque indies, atque verissime dictum, experior nebulas quae restant, mutua rerum oollustratione dissipari ; sed multo magis colloquio tuo, si eo frui interdum liceret, dissipatum iri confiderem, nam fatale tibi est novam rebus istis lucem aiïerre. De Quesnelli et scriptorum ejus sorte audieram jam ante ; au vero scripta ista in nostrorum sint potestate, non intellexi. Missus est nobis abhinc semestri liber sat magnus jussu Archiepiscopi Mechliniensis in lueem editus cum titulo : Causa Quesnelliana, in quo passim exstant fragmenta ex interceptis Quesnelli scriptis excerpta, sed quia totus ad demonstrandam Archiepiscopalis in Quesnellum actionis acquitatem conscriptus est, dubito, num ejusmodi sit qualem optares. Si tamen illius videndi cupidus es, faxo ut aceipias etc.

Dabam Hildesiae 29 Septembris 1706.

xlv.

Qeilmig au M6 äoffcê.

Bogo ne quae a me excitandi animi gratia dicta sunt, in sequiorem partem aceipias.

Gratias ago pro loco Patris Martini Esparsae exscripto ; ejus quaedam olim légère memini, et visus est peracutus. Sententia de omnimoda sejunctione Angelorum a corporibus, non rationem, nou scripturam, sed solam opinionem communem scholarum pro fundamento habet. Conoilium Lateranense loqui non définitive, sed discursive ex recepto tune sensu, verba satis ostendunt. Ut aliqui Angeli, quos cum Tboma assistentes vocas, a corporibus sejuncti sint prorsus, meae, ni fallor, demonstrationes