Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/327

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

3l4 Sšeibnig an bet äofleâ.

tatio fluit in negotio inferiore. Ad 40. jam dudum exposui mentem meam. Prop. 46. etiam ipse réfutavi publice, sed pro quantitate motus substitue, ut dixi, quantitatem virium eumque (naturaliter) conservari censeo. Ad 49. Sentio motum et Entelechiam omnem secundam ex prima fluere, adeoque creaturas esse activas. Etsi interim leges cogitationum et loges motuum a se invicem sint independentes. Ad 20. idem dico quod ad 49.

Ad 24. Bruta puto perfecta esse ’Automata, et tamen simul habere perceptionem.

Ad 22. Cum Anima sit Entelechia primitiva corporis, utique in eo consistit Unio ; sed consensus inter perceptiones et motus corporeos ex harmonia praestabilita intelligibîliter explicatur.

Ad 23. Valde improbavi in Cartesianis quod putant inter objecta et nostras de iis sensiones afrbitrariam tantum esse oonnexionem, et in Dei fuisse arbitrio, an odores vellet repraesentare per perceptiones, quae nunc sunt colorum ; quasi non Deus omnia summa ratione faciat, aut quasi ciroulum per triangulum repraesentaturus sit, naturaliter opérando. Ad 25. Verum est omnia phaenomena corporum naturalia (praeter perceptiones) posse explicari per magnitudinem, figuram et motum. Sed ipsi motus (qui sunt causae figurarum) non possunt explicari nisi advocatis Entelechiis.

Ad 29. Nullas esse formas substantiaies corporeas a matéria distinctas, recte rejicitur, si per formas corporeas intelligantur quales sunt animae Brulorum, quae scilicet reflexivo mentis actu seu cogitatione proprie diota carent. Interim si quis exigeret formas corporeas interitui naturaliter obnoxias, ei fateor non possem adhaerere. Nam cum Thomistis sentio omnes Entelechias primitivas indivisibiles esse, seu quod appello Monudes. Talium autem neque origo neque interitus naturaliter intelligi potest. Quartam, ni fallor, jam réfutarunt Mathematici, et non pauca ipse edidi scientiae infiniti specimina. Interim sentio, proprie Ioquendo, infinitum ex partibus constans neque unum esse neque totum, nec nisi per fictionem mentis concipi ut quantitatem. Solum infinitum impartibile unum est, sed totum non est ; id infinitum est DEUS*). Vale et fave. Dabam Hanoverae 4 Septembr. 1706. ÎΗ :ÎÎn

  • ) ãuf einem Beiliegenben Bette ! bat Qeibnig fiolgenbes bemertt : Datur infinitum

syncategorematicum seu pofentia passive partes habens, possibilite : scilioet ulteri-