Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/325

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

312 SD¢6 Qãoficfl au ficibnig.

futurus ibidem Alumnus Collegii Germanici, et Ptolemaeum magistrum auditurus, qua occasione si quae forsan habes quae Ptolemaeo communicata velis, poterunt commodissime transmitti.

Roma intelligimus proscriptas nuper e scholis nostris esse triginta propositiones philosophicas, e Cartesio Malebranchioque fere depromplas, quarum aliquas quia circa matériam a te praeclare elucidatam versantur, et censura jam pridem tuo calculo comprobata est, hic a me adduci non aegre feres.

6“. Modi vel Accidentia, in aliquo subjecto semel producta non amplius indigent actione positiva cujusqu’àm Causae ipsa conservantis, sed tamdiu durare debent donec positiva actione Causae alicujus externae destruantur. 7’. Ut aliquid de Quantitate Motus à Deo primum indita Materiae periisse crederetur, Deum oporteret fingi mutabilem et inconstantem. 40’. Essentia Materiae seu Corporis in Extensionen-consistit externa et actuali.

46’. Est in Mundo certa ac définita Quantitas Motus, quae nec aucta unquam nec imminuta fuit.

49’. Solus Deus est qui movere potest corpora ; Angeli vero, Anima rationalis, ipsaque corpora non sunt causae motus efficientes, sed occasionales tantum.

20’. Creaturae non producunt Efficienter ullos Eifectus, sed solus Deus illos ad praesentiam illarum efficit : loca vero Scripturae, in quibus creaturis tribuitur actio, intelligenda sunt sensu figurato. 2i’. Belluae sunt mera Automata, omni sensu et cognitione carentia. 22% Animae Rationalis unio cum corpore in eo solum consistit, quod Deus voluerit ad cerlas mulationes corporis certas in anima perceptiones aut motus excitari, et vice versa pro certis animae cogitationibus seu voluntatibus certos in corpore motus sequi.

23’. Hanc motuum et aiïectionum communicationem non exigit ipsa corporis animaeque natura, sed solum décretum Dei Iiberumi 25“. Corpora Mixta, etiam Brutorum non aliter diiferunt inter se, quam ex varia magnitudine, situ, figura, textura, quiete vel motu atomorum sive particularum matériae insensibilium quibus constant. 28% Nullae sunt formae substantiales corporeae a matéria distinctae. Gratulor censoribus nostris quod te conspirantem imo ducem nacti sint.