Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/322

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Dee iåoficã au ficibnig. 309

titudine conjunctam habet, multo magis valere debet. Quod etiam scutum prophanorum philosophorum telis aliquoties opponit Jaquelotius in hoc ipso, quem remitto, libro. Praeiverat illustris Huetius, amicus tuus, in Demonstratione evangelica, cujus haec verba sunt propositione quarta initio capitis decimi quarti : ea est demonstrationum ratio, ut véritatis inquisitione ac inventione contentae contrariis argumentis respondere négligant, idque merito quoniam simplex est ac unica véritas, eaque reperta ac demonstrata, quaccumque opponantur falsa esse necesse est. Sed stultus ego qui talia coram te disseram ; orandus potins pater luminum, ut quod in te coepit, perficiat, quod ego, omnium qui te colunt postremus, facio sedulo nec porro facere desinam.

ln tua ad Nizolii librum dissertatione praeliminari notisque sparsas hinc inde définitiones reperi, quae mihi salivam moverunt, caeterasque quas a te confectas ajebas, videndi desiderium excitarunt. Pace tua, Vir lllustrissime, parum abest quin irascar historiae isti tuae, quae profundioribus scientiis ad quas illustrandas natus es, te subducit, magna cum jactura boni publici, imo si ausim dicere, gloriae tuae. Nam si de gloria agitur, cedo mihi praestautissimum, quem voles, hujus aevi historicum, cujus cum laude Cartesius philosophicam suam famam permutare vellet si viveret ? Scio alios aliter aifectos esse, sed et scio plurimos sentire mecum. A nupero colloquio nostro duae in mentem vénère dubitationes quas hic subnecto, tuque pro tua humanitate boni consules. l. Admissis diversae naturae entelechiis, quid opus est cognitione in brutis ? an non diversitas motuum, quam in illis cernimus, in diversas sed perceptionis expertes entelechias refundi poterit, ad eum fere modum quo motus humani corporis negas pendere ab influxu animae saltem ut perceptiva est ?

2. Cum caeteris paribus diversus corporis motus prodire non possit nisi a diversa entelechia, sequi videtur, legem illam quam S. Paulus videbat in membris suis, répugnantem legi mentis suae, et captivantem se in lege peccati quae erat in membris ejus, banc inquam legem, imo ipsum peccatum originale, quod vel haec ipsa lex est, uti a multis protestantibus asseritur, vel hujus legis radix est, esse Entelechiam quandam, adeoque substantiam vel substantialem uti Flaccius lllyricus asserebat. Sane motus illi concupiscentiae, imo nec concupiscentia ipsa inordinata futura erat in natura integra. Quid quod, cum anima ita