Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/321

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

308 i)¢6 išoficã au 2¢ibni¿.

revocentur. Rem ipsam autem tum maxime patere arbitror, cum in Breviario totius doctrinae conspectus aliquis ob oculos ponitur, qui haberi potest, licet nondum omnes difficultates ad vivum resectae habeantur, cum potius illa ipsa eollatione maxime tollantur. Ut taceam vulgo salvis multis difficultatibus systemata stare. Tali ergo opérae manus admoliri fructuosissimum putem, et tum appariturum, quid adhuc potissimum desideratur. Ptolemaeum nostrum sibi gratulari puto, quod honor ei sine onere obtigit, nam publiée dignus habitus est qui eligeretur’*). Opus ejus quod mutuo dederas, pro quo multas gratias ago, prout jussum erat misi Rdo. Patri vestri Ordinis, qui hic vestra sacra obit. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 44 Martii 1706.

P. S. Cum tempestas in melius mutata videatur hodie, Brunsvigam mox rediturus sum. 47 Martii 1706.

Literas rectius aecipio, si vecturae ordinariae Hanoveranae, quam si Magistro Postarum Caesareo committantnr. ’Vectura ter minimum per septimanam commeat ultro citroque.

vn.

îbeê ãåoffeê an fleilmiå.

Remitto libros quos mihi nuper commodaras, pro quibus ingentes habeo gratias. Lator est unus e nostris qui post trausactum Hannoverae octiduum ad nos revertetur. Pervolvi eos magna cum voluptate, illum maxime qui tuas in Pelissonii librum notas ejusque responsa complectitur, in quo si aliud nihil profectum est, luculentum certe controversiae modérate tractandae specimen utriusque partis. disputatoribus exhibuistis, quanquam nec multum a nobis abesse mihi visus es, nam difficultates si quae restant, admissa semel infallibilitate ecelesiae**), ut plurimum evanescunt. Si enim in philosophia, nti me alias verissime monebas, salvis multis difficultatibus systemata stare possunt, id ipsum in religione quae obscuritatem cum cer*)

  • Btokmaci mar nidpt gum Sciultengencral gcwäblt morbcn. — @as fiolgenbe finbct fitfi

uidμ in bem borlicgenbcn flllanuicript.

) îcibnig bat bicrbel bcmctlt : banc non admitto nisi in necessariis ad salutem ; sed

diutissime Concilia Oecumeniea non habemus.