Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/319

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

306. Qeibuig an bee iioflct.

secundae) aut quod eodem redit, certis aliis Entelechiis partialibus. Nam Materia instar iluminis mutatur, manente Entelechia, dum machina subsistit. Machina habet Entelechiam sibi adaequatam, et haec machina alias continet machinas primariae quidem Entelechiae inadaequatas, sed propriis tamen sibi adaequatis praeditas, et a priore totali séparabiles. Sane et Schola formas partiales admittit. ltaque cadem matéria sulistat pluribus formis, sed diverse modo pro ratione adaequationis. Secus est si intelligas matériam primam seu rô öovaμtxôv npãnov naiivqštxóv, *npuîrov ïmoaœiμavov, id est potentiam primitivam passivam seu piincipium resisœntiae, quod non in extensione, sed extensionis exigentia eonsistit, entelechiamque seu potentiam activam primitivam complet, ut perfecta substantia seu Monas prodeat, in qua modificationes virtute continentur. Talem matériam, id est passionis prineipium perstare suaeque Entelechiae adhaerere intelligimus, atque ita ex pluribus monadibus resultare matériam segundam, cum viribus derivatis, actionibus, passionibus, quae non sunt nisi entia per aggregationem, adeoque semimentalia, ut lris aliaque phaenomena bene fundata. Caeterum vides hinc non putandum, Entelechiae cuiviaassignandam portionem matériae infinite parvam (qualis nec datur) etsi in talcs oonelusiones soleamus ruere per saltum. Comparatione utar : finge circulum, et in hoc describe tres alios maximus quos potes eirculos inter se aequales, et in quovis novo circule et inter circulos interstitio rursus tres maximos aequales eirculos, quos potes, et sic finge in infinitum esse processum, non ideo sequetur dari oirculum infinite parvum, aut dari centrum quod habeat eireulum proprium, cui (contra hypothesin) nullus alius inscribatur.,

Quod statuo non interire Animam animalque, rursus eomparatione explicabo. Finge animal se habere ut guttam olei, et animam ut punctum aliquod in gutta. Si jam divellatur gutta in partes, cum quaevis pars rursus in guttam globosam abeat, punetum illud existet in aliqua guttarum novarum. Eodem modo animal permanebit in ea parte, in qua anima manet, et quae ipsi animae maxime convenit. Et uti natura liquidi in alio fluide affectat rotunditatem, ita natura matériae a sapientissimo auetore oonstructae semper affectat ordinem seu organizationem. Hino neque animae neque animalia destrui possunt, etsi possint diminui atque obvolvi, ut vita eorum nobis -non appareat. Nec dubium est ut’ in naseendo, ita et in denascendo naturam certas leges servare, nihil enim divinorum ope-