Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/306

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Sbcfl floficfi au Ycibnig. 293

quibus preponendis, ne epistolae modum excedam, hac vice supersedebo, unum duntaxat adduxisse contentus circa virtutem quam ponis activam. Si virtus illa sita sit in ipso conatu ad agendum semper in actum prorupturo, si non aliarum virtutum cenatus impedirent, quaero an et quomodo id conciliari possit cum necessitate divini concursus immediati ad quamlibet actionem creaturae ? Si enim ad actionem creaturae concursus hujusmodi divinus requiritur, conatus ille nullatenus diiferet a potentia agendi, quam Scholae hactenus recepere, cum conatus ille sic modificatus ab aliis agentibus non trahat post se actionem, nisi Deus pro libero suo arbitrio concurrerit. Sin vero eoncursus ille Dei nihil est aliud quam virtus agentis, vel conatus per aliorum agentium conatum modificatus, jam quoad rem ipsam recidimus in sententiam Durandi, negantis immediatum influxum Dei in actiones creaturarum, non enim negat Durandus concursum Dei ab ipsa virtute causae creatae utcumque modificata et temperata indistinctum. Hanc vero Durandi sententiam sequi nobis non est integrum, sed et ex protestantium scholis exulat, uti insinuat Sturmius, cujus tamen argumentum pro sententia sua hinc petitum vim nullam habet, patitur enim manifestam instantiam in animabus, in quibus vim activam agnoscit ; quod enim ipse dicet de animabus, hoc dicere potero de aliis formis, ut palet. Atque ex hoc scrupulo meo consilium meum, quale sit, dispicis : rempe ut notiones tuas salva, quantum fieri potest, carum substantia phrasibus Aristotelicis, aut potius bas illis, et utrasque dogmatibus Ecclesiasticis accommodem. Quod consilium ubi tibi probari intellexero, aggrediar magnis animis, auspice te, méditatam Philosophiae Peripateticae ad principia ex Aristotelis metaphysicis petita reductionem, si modo imposita Theologiae lectio tantum otiî mihi concedat. Tu vero, lllustrîssime Domine, conatuum patrone meritissime, conatus mecs non despicies, et îgnosces longiusculae epistolae meae ; mittam alias specimen aliquod analyseos quam concepi. lnterea sum eroque semper etc.

Hildesii 25 Januarii 1706.

1-Îiiii