Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/304

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

1.

ïbeê äåoffeê au Qeilmiå.

Maximae mihi voluptati fuit, et quod tumultuarii colloquii nuperi memor uti opella mea voluisti, et quod pro Ptolemaei Apographo, ejusdem exhibnisti mihi legendum Autographum. Si tam tibi probatur liber iste, quam ego Iibens eum a te desiderari intellexi, habet quod sibi gratuletur autor, eritque censurae securus si tamen abstulerit suifragium quod omnium instar esse potest.

Sed narro tibi, Vir illustrissime, hic ipse Ptolemaeus, qui de tua in se benevelentia tanmpere gloriatur, fortasse, dum haec legis, societatis nostrae Praepositus est Generalis ; nam R. P. Thyrsus Gonzalez, uti dubio procul audiveris, non ita pridem decessit e vita, jamque comitia quibus successor ei creandus est decima septima hujus mensis Romae coepta sunt. lmo hic ipse dies quo scribo, électioni faciendae constitutus esse putatur ; omnes sane nuncii qui Roma afferebantur, nil nisi de Ptolemaeo Ioquebantur. Quod ego certe tum tua, tum Philosophiae causa velim : tua quidem, ut amicitiam tuam honeste collocatam videas, Philosophiae vero, quod, uti ex ejus opere perspicies, non ita immitis est Peripateticus, ut aliorum philosophorum, maxime recentiorum praeclare cogitata in Lycaei fines admittere pertimescat. Nam de tuis quid dicam ? haec vero ambabus ulnis amplectitur ; nec immerito, nam si eos qui causam Peripateticam* non labefaetant quidam, at nec promovent, benigne satis accepit, te, qui Stagyram jam prope fatiscentem tam strenue fulcis ejusque pomoeria dilatas, et honestam ei cum adversariis nimium quantum ferocibus pacem concilias, quo aflectu excipi non decebat ? Quod si Ptolemaeus, antequam librum* mum in iucem ederet, tuas de áctivo passivoque principio méditationes vidisset expendisset que, nec ipse de formis substantialihus aliter loculurus 49'